- DEMETRIUS Phalereus
- DEMETRIUS PhalereusTheophrasti auditor, Philosophus Peripateticus, Phanostrati fil. ob eximias virtutes Atheniensibus praefuit Annis 10. ac 360. statuis aereis honoratus est. Postea, invidiâ aemulorum, absens capitis damnatus, et statuae eius deiectae sunt. Hinc ad Cassandrum, exin ad Ptolom. Lagum se contulit, cui cum suasisset, ut Philadelpho ex Berenice praeterito, priores ex Euridice filios Regno admoveret, mortuo Lago, a Ptol. Philadelpho pulsus, aspidis morsu interiit. Prosâ versuqueve libris editis omnes suae sectae longe superavit. Diog. Laert. in vita eius et Thaletis. Cic. in Bruto, et de Offic. l. 1. Ioseph. contra Appion. l. 1. et 2. Plutarch. in Lyc. Solone, Demosthene, etc. Varro, etc. Hic, teste Plutarch. monebat Ptolemaeum Regem, ut de Regno imperioque libros sibi compararet, atque perlegeret: Quae enim amici non audent monere Reges, haec in libris scripta esse. Hic quoque Demetrius (ut quidam existimant, nonnulli alium Demetrium fuisse dicunt) Ptolem. Lago persuasit, ut sacra Biblia ex Hebraeo in Graecum sermonem converterentur. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 2. Sic dictus a Phalero est, Atticae portu. Eius scripta lege apud Gesnerum in Biblioth. ac vitam apud Suid. et Volat. Apud Phaedr. Fabulatorem l. 5. fab. 1. legitur,Dimetrius qui dictus est Phalereus,Athenas occupavit imperio improbo.Confundit is Demetrium Phalerea, cum Demetrio Rege, cumqueve vocat tyrannum, sed neuter potuit Tyrannus esse. Phalereus quidem, quod praefectus urbi fuit a Cassandro, non autem tyrannidem invasit. Alter autem, quod Athenas a tyrannide Cassandri liberavit. Ceterum de variis Demetriis, vide Diog. Laert. qui 20.illorum numerat, Vossium, Plin. l. 34. c. 8. ac Ionsium. Nic. Lloyd. De Demetrio Phalereo, praeter supra dictos, etiam Morer. Dict. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.